PRÆNOTANDA

1. Nonnulli libri signo + alii asterisco * distinguuntur, quo facilius lector deprehendat, quinam libri solemniori ratione per apostolicas litteras, et quinam non absolute, sed adiecta clausula donec corrigantur fuerint proscripti. Haec autem distinctio modum tantum non autem effectum prohibitionis respicit.

2. Omnia decreta, quae nullam appositionem secum ferunt, intelliguntur esse S. Congregationis Indicis.

3. Omnibus decretis, quantum licuit, adduntur dies et annus quibus data sunt, non autem, ut ante fieri solebat, dies et annus quibus typis exarata divulgabantur.

4. In praecedentibus editionibus, usque ad annum 1929 exclusive, in Praefatione ad Indicem Librorum Prohibitorum haec verba legebantur:

« Damnatorum auctorum antehac in prima classe descriptorum, quorum opera omnia prohibebantur, ea nunc opera, quae vel ex professo de religione non tractant, vel etsi de ea tractant, nihil tamen contra fidem continent, permissa sunt, nisi forte aliquo decreto generali aut speciali deprehendantur prohibita.

« Atque hanc mitigationem ad eum etiam casum merito extendas, quo scriptoris alicuius acatholici opera omnia expresse in Indice prohibentur. Nimirum haec prohibitio ad eos libros in posterum non pertinebit, qui, aut nullo modo, aut obiter tantum fidei veritates attingunt, et nullo decreto generali aut speciali fuerunt notati... Immo etiam in eo casu, quo catholici scriptoris opera omnia prohibentur, si de certo aliquo eiusdem libro constet, eum neque ullo decreto generali, neque alio speciali prohiberi, hunc ab ea generali proscriptione eximi non temere existimaveris ».

Quae verba, cum non reperiantur ne quidem in praesenti editione, merito quis dubitet, num hodie illud criterium posthabitum sit.

Reapse in praxi nunc vigente, cum damnantur opera omnia alicuius scriptoris, eiusdem censentur damnata omnia et singula opera.

Die 2 ian. 1940.